Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

14 Misit quoque Hiram, rex Tyri, nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.

Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum.

2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israel.

David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel.

3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.

Aaccepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias.

4 Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,

Et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon.

5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,

Iebar et Helisu et Eliphaleth.

6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia,

Noga quoque et Napheg et Iaphiae.

7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.

Elisama et Baliada et Eliphaleth.

8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quærerent eum ; quod cum audisset David, egressus est obviam eis.

Audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis.

9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.

Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.

10 Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.

Consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua.

11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ. Et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.

Cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim.

12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.

Dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri.

13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.

Alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle.

14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos ; recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.

Consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum.

15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum ; egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.

Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim.

16 Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera.

Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera.

17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.

Divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit