Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

8 Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,

Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium.

2 Nohaa quartum, et Rapha quintum.

Nuaha quartum et Rapha quintum.

3 Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud,

Fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud.

4 Abisue quoque et Naaman, et Ahoe,

Abisue quoque et Neman et Ahoe.

5 Sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.

Sed et Gera et Sephuphan et Uram.

6 Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.

Hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath.

7 Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.

Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud.

8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara, uxores suas.

Porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas.

9 Genuit autem de Hodes, uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,

Genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom.

10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma ; hi sunt filii ejus, principes in familiis suis.

Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis.

11 Mehusim vero genuit Abitob, et Elphaal.

Meusim vero genuit Abitob et Elphaal.

12 Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad ; hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.

Porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius.

13 Baria autem et Sama, principes cognationum habitantium in Ajalon ; hi fugaverunt habitatores Geth.

Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth.

14 Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,

Et Haio et Sesac et Ierimoth.

15 Et Zabadia, et Arod, et Heder,

Et Zabadia et Arod et Eder.

16 Michael quoque, et Jespha, et Joha, filii Baria.

Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria.

17 Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,

Et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber.

18 Et Jesamari, et Jezlia, et Jobab, filii Elphaal,

Et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal.

19 Et Jacim, et Zechri, et Zabdi,

Et Iacim et Zechri et Zabdi.

20 Et Elioenai, et Selethai, et Eliel,

Et Helioenai et Selethai et Helihel.

21 Et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.

Et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei.

22 Et Jespham, et Heber, et Eliel,

Et Iesphan et Heber et Helihel.

23 Et Abdon, et Zechri, et Hanan,

Et Abdon et Zechri et Hanan.

24 Et Hanania, et Ælam, et Anathothia,

Et Anania et Ailam et Anathothia.

25 Et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.

Et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac.

26 Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,

Et Samsari et Sooria et Otholia.

27 Et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.

Et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam.

28 Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.

Hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem.

29 In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon ; et nomen uxoris ejus Maacha ;

In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha.

30 Filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,

Filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab.

31 Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth ;

Gedor quoque et Ahio et Zacher.

32 Et Macelloth genuit Samaa ; habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.

Et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis.

33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.

Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal.

34 Filius autem Jonathan, Meribbaal ; et Meribbaal genuit Micha.

Filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha.

35 Filii Micha : Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.

Filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz.

36 Et Ahaz genuit Joada ; et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Porro Zamri genuit Mosa,

Et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa.

37 Et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa qui genuit Asel.

Et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel.

38 Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan ; omnes hi filii Asel.

Porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel.

39 Filii autem Esec, fratris ejus : Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.

Filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius.

40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum, et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta ; omnes hi, filii Benjamin.

Fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit