9 Universus ergo Israel dinumeratus est ; et summa eorum scripta est in libro regum Israel et Juda ; translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
Universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis : Israel, et sacerdotes, et levitæ, et Nathinæi.
Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei.
3 Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
Commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse.
4 Othei, filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares, filii Juda.
Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda.
5 Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus.
Et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius.
6 De filiis autem Zara : Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
De filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta.
7 Porro de filiis Benjamin : Salo, filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana ;
Porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana.
8 Et Jobania, filius Jeroham ; et Ela, filius Ozi, filii Mochori ; et Mosollam, filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ ;
Et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae.
9 Et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum.
Et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum.
10 De sacerdotibus autem : Jedaia, Joiarib, et Jachin ;
De sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin.
11 Azarias quoque, filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei.
12 Porro Adaias, filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ ; et Maasai, filius Adiel, filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer ;
Porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer.
13 Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
Fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
14 De levitis autem : Semeia, filius Hassub, filii Ezricam, filii Hasebi,a de filiis Merari ;
De Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari.
15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania, filius Micha, filii Zechri, filii Asaph ;
Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph.
16 Et Obdia, filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun ; et Barachia, filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
Et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi.
17 Janitores autem, Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam ; et frater eorum Sellum princeps,
Ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps.
18 Usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
Usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi.
19 Sellum vero, filius Core, filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui ; hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi ; et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
20 Phinees autem, filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino.
Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino.
21 Porro Zacharias, filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.
Porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii.
22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim ; et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel Videns, in fide sua,
Omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua.
23 Tam ipsos, quam filios eorum, in ostiis domus Domini, et in tabernaculo, vicibus suis.
Tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.
24 Per quatuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.
Per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum.
25 Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
Fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
26 His quatuor levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini.
His quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini.
27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis, ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores.
28 De horum genere erant et super vasa ministerii ; ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
De horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur.
29 De ipsis, et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus.
30 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
31 Et Mathathias levites, primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.
Et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur.
32 Porro de filiis Caath, fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.
Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent.
33 Hi sunt principes cantorum per familias levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.
Hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.
34 Capita levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.
Capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem.
35 In Gabaon autem commorati sunt, pater Gabaon Jehiel ; et nomen uxoris ejus Maacha.
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha.
36 Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab.
37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth.
38 Porro Macelloth genuit Samaan ; isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem, cum fratribus suis.
Porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis.
39 Ner autem genuit Cis ; et Cis genuit Saul ; et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal.
40 Filius autem Jonathan, Meribbaal ; et Meribbaal genuit Micha.
Filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha.
41 Porro filii Micha : Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
Porro filii Micha Phiton et Malech et Thara.
42 Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa.
43 Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel.
Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel.
44 Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan. Hi sunt filii Asel.
Porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.