Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

2 Filii autem Israel : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,

Filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon.

2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad et Aser.

Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser.

3 Filii Juda : Her, Onan, et Sela. Hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda, malus coram Domino, et occidit eum.

Filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum.

4 Thamar autem, nurus ejus peperit ei Phares et Zara. Omnes ergo filii Juda, quinque.

Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque.

5 Filii autem Phares : Hesron et Hamul.

Filii autem Phares Esrom et Hamul.

6 Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.

Filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque.

7 Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis.

Filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis.

8 Filii Ethan : Azarias.

Filii Ethan Azarias.

9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.

Filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi.

10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.

Porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda.

11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.

Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez.

12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.

Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai.

13 Isai autem genuit primogenitum Eliab ; secundum, Abinadab ; tertium, Simmaa,

Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa.

14 Quartum, Nathanael ; quintum, Raddai ;

Quartum Nathanahel quintum Raddai.

15 Sextum, Asom ; septimum, David.

Sextum Asom septimum David.

16 Quorum sorores fuerunt : Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asael, tres.

Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres.

17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether, Ismahelites.

Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites.

18 Caleb vero, filius Hesron, accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth ; fueruntque filii ejus : Jaser, et Sobab, et Ardon.

Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon.

19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephratha, quæ peperit ei Hur.

Cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur.

20 Porro Hur genuit Uri ; et Uri genuit Bezeleel.

Porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel.

21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir, patris Galaad ; et accepit eam cum esset annorum sexaginta ; quæ peperit ei Segub.

Post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub.

22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.

Sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.

23 Cepitque Gessur, et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum. Omnes isti filii Machir, patris Galaad.

Cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad.

24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron, uxorem Abia, quæ peperit ei Assur, patrem Thecuæ.

Cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue.

25 Nati sunt autem filii Jerameel, primogeniti Hesron, Ram, primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.

Nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia.

26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.

Duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam.

27 Sed et filii Ram, primogeniti Jerameel, fuerunt : Moos, Jamin, et Achar.

Sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar.

28 Onam autem habuit filios : Semei, et Jada. Filii autem Semei : Nadab, et Abisur.

Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur.

29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid.

Nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid.

30 Filii autem Nadab fuerunt : Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.

Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis.

31 Filius vero Apphaim : Jesi, qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.

Filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi.

32 Filii autem Jada, fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.

Filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis.

33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.

Porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel.

34 Sesan autem non habuit filios, sed filias ; et servum ægyptium, nomine Jeraa.

Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa.

35 Deditque ei filiam suam uxorem ; quæ peperit ei Ethei.

Deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei.

36 Ethei autem genuit Nathan ; et Nathan genuit Zabad.

Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad.

37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.

Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed.

38 Obed genuit Jehu ; Jehu genuit Azariam.

Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam.

39 Azarias genuit Helles ; et Helles genuit Elasa.

Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa.

40 Elasa genuit Sisamoi ; Sisamoi genuit Sellum.

Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum.

41 Sellum genuit Icamiam ; Icamia autem genuit Elisama.

Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama.

42 Filii autem Caleb, fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ipse est pater Ziph ; et filii Maresa, patris Hebron.

Filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron.

43 Porro filii Hebron : Core, et Taphua, et Recem, et Samma.

Porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma.

44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam ; et Recem genuit Sammai.

Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei.

45 Filius Sammai, Maon ; et Maon pater Bethsur.

Filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur.

46 Epha autem, concubina Caleb, peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.

Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez.

47 Filii autem Jahaddai : Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.

Filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph.

48 Concubina Caleb, Maacha, peperit Saber, et Tharana.

Concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana.

49 Genuit autem Saaph, pater Madmena, Sue, patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.

Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa.

50 Hi erant filii Caleb, filii Hur, primogeniti Ephratha : Sobal, pater Cariathiarim.

Hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim.

51 Salma, pater Bethlehem ; Hariph, pater Bethgader.

Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader.

52 Fuerunt autem filii Sobal, patris Cariathiarim, qui videbat dimidium Requietionum.

Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum.

53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.

Et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae.

54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium Requietionis Sarai.

Filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai.

55 Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.

Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit