3 David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon, ex Achinoam Jezrahelitide ; secundum, Daniel, de Abigail Carmelitide,
David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide.
2 Tertium, Absalom, filium Maacha, filiæ Tholmai, regis Gessur ; quartum, Adoniam, filium Aggith ;
Tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith.
3 Quintum Saphathiam, ex Abital ; sextum, Jethraham, de Egla, uxore sua.
Quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua.
4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
Sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem.
5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee, filia Ammiel,
Porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel.
6 Jebaar quoque, et Elisama,
Iebaar quoque et Elisama.
7 Et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
Et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie.
8 Necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem.
Necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem.
9 Omnes hi, filii David, absque filiis concubinarum ; habueruntque sororem Thamar.
Omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar.
10 Filius autem Salomonis : Roboam, cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
Filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat.
11 Pater Joram ; qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas ;
Pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas.
12 Et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius, Joathan,
Et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham.
13 Procreavit Achaz, patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
Procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses.
14 Sed et Manasses genuit Amon, patrem Josiæ.
Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae.
15 Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus, Johanan ; secundus, Joakim ; tertius, Sedecias ; quartus, Sellum.
Filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum.
16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
De Ioacim natus est Iechonias et Sedecias.
17 Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel.
Filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel.
18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia.
19 De Phadaia orti sunt Zorobabel, et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith, sororem eorum :
De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum.
20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque.
21 Filius autem Hananiæ : Phaltias, pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia ; hujus quoque filius : Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
Filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia.
22 Filius Secheniæ : Semeia ; cujus filii : Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
Filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero.
23 Filius Naariæ, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
Filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres.
24 Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.
Filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.