1 Adam, Seth, Enos,
Adam Seth Enos.
2 Cainan, Malaleel, Jared,
Cainan Malelehel Iared.
3 Henoch, Mathusale, Lamech,
Enoch Matusale Lamech.
4 Noe, Sem, Cham, et Japtheth.
Noe Sem Ham et Iafeth.
5 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.
Filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras.
6 Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
Porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma.
7 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
Filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim.
8 Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
Filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan.
9 Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba et Dadan.
Filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan.
10 Chus autem genuit Nemrod ; iste cœpit esse potens in terra.
Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra.
11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephthuim,
Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim.
12 Phetrusim quoque, et Casluim ; de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphthorim.
Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim.
13 Chanaan vero genuit Sidonem, primogenitum suum, Hethæum quoque,
Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth.
14 Et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,
Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum.
15 Hevæumque, et Aracæum, et Sinæum.
Evheumque et Aruceum et Asineum.
16 Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.
Aradium quoque et Samareum et Ematheum.
17 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
Filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch.
18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber.
19 Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra, et nomen fratris ejus, Jectan.
Porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan.
20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,
Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare.
21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla,
Aduram quoque et Uzal et Decla.
22 Hebal etiam, et Abimael, et Saba, necnon
Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon.
23 Et Ophir, et Hevila, et Jobab ; omnes isti filii Jectan.
Et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan.
24 Sem, Arphaxad, Sale,
Sem Arfaxad Sale.
25 Heber, Phaleg, Ragau,
Heber Phaleg Raau.
26 Serug, Nachor, Thare,
Serug Nahor Thare.
27 Abram, iste est Abraham.
Abram iste est Abraham.
28 Filii autem Abraham : Isaac et Ismahel.
Filii autem Abraham Isaac et Ismahel.
29 Et hæ generationes eorum : Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
Et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam.
30 Et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
Masma et Duma Massa Adad et Thema.
31 Jetur, Naphis, Cedma ; hi sunt filii Ismahelis.
Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis.
32 Filii autem Ceturæ, concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.
Filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan.
33 Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa ; omnes hi filii Ceturæ.
Filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae.
34 Genuit autem Abraham Isaac, cujus fuerunt filii : Esau et Israel.
Generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel.
35 Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.
Filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core.
36 Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
Filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech.
37 Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.
Filii Rauhel Naath Zara Samma Maza.
38 Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
Filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan.
39 Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
Filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna.
40 Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi, et Onam. Filii Sebeon : Aia et Ana. Filii Ana : Dison.
Filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison.
41 Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.
Filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan.
42 Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.
Filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran.
43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel : Bale, filius Beor ; et nomen civitatis ejus, Denaba.
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba.
44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab, filius Zare de Bosra.
Mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra.
45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad, filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab ; et nomen civitatis ejus Avith.
Obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith.
47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
Cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca.
48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.
Sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est.
49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan, filius Achobor.
Mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor.
50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad ; cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel, filia Matred, filiæ Mezaab.
Sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab.
51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth.
52 Dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Dux Oolibama dux Hela dux Phinon.
53 Dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
Dux Cenez dux Theman dux Mabsar.
54 Dux Magdiel, dux Hiram. Hi duces Edom.
Dux Magdihel dux Iram hii duces Edom.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.