Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Numeri

(Versiculus)

17 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.

3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit ;

4 Ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.

5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus ; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant.

6 Locutusque est Moyses ad filios Israel ; et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus ; fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.

7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

8 Sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi ; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel ; videruntque et receperunt singuli virgas suas.

10 Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.

11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.

12 Dixerunt autem filii Israel ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus ;

13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit