54 Lauda sterilis quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas : quoniam multi filii desertæ magis quam ejus, quæ habet virum, dicit Dominus.
2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extend,: ne parcas ; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
3 Ad dexteram enim, et ad lævam penetrabis ; et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit.
4 Noli timere quia non confunderis, neque erubesces ; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus ; et redemptor tuus sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur.
6 Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui ; dixit redemptor tuus Dominus.
9 Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur ; dixit miserator tuus Dominus.
11 Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris ;
12 Et ponam jaspidem propugnacula tua ; et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.
13 Universos filios tuos doctos a Domino ; et multitudinem pacis filiis tuis.
14 Et in justitia fundaberis ; recede procul a calumnia, quia non timebis ; et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
15 Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.
16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum, et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
17 Omne vas, quod fictum est contra te, non dirigetur ; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini ; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.