35 Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
2 Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans ; gloria Libani data est ei ; decor Carmeli, et Saron, ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
4 Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere ; ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
5 Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt.
6 Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum ; quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine.
7 Et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.
8 Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur ; non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
9 Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint.
10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude ; et lætitia sempiterna super caput eorum gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.