Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Isaiæ

(Versiculus)

15 Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit ; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.

2 Ascendit domus et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo et super Medaba. Moab ululavit ; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.

3 In triviis ejus accincti sunt sacco ; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.

4 Clamabit Hesebon et Eleale, usque, Jasa audita est vox eorum ; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.

5 Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.

6 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.

7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum ; ad torrentem Salicum ducent eos.

8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.

9 Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine, ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit