Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Genesis

(Versiculus)

4 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Caïn, dicens : Possedi hominem per Deum.

2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Caïn agricola.

3 Factum est autem post multos dies ut offerret Caïn de fructibus terræ munera Domino.

4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum ; et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

5 Ad Caïn vero, et ad munera illius non respexit ; iratusque est Caïn vehementer, et concidit vultus ejus.

6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7 Nonne si bene egeris, recipies ; sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8 Dixitque Caïn ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Caïn adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9 Et ait Dominus ad Caïn : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio. Num custos fratris mei sum ego ?

10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos ; vagus et profugus eris super terram.

13 Dixitque Caïn ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra ; omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet ; sed omnis qui occiderit Caïn, septuplum punietur. Posuitque Dominus Caïn signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16 Egressusque Caïn a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17 Cognovit autem Caïn uxorem suam, quæ concepit et peperit Henoch ; et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21 Et nomen fratris ejus Jubal ; ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech, auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.

24 Septuplum ultio dabitur de Caïn ; de Lamech vero septuagies septies.

25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Caïn.

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos ; iste cœpit invocare nomen Domini.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit