Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Ezechielis

(Versiculus)

15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, quid fiet de ligno vitis ex omnibus lignis nemorum, quæ sunt inter ligna silvarum ?

3 Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas ?

4 Ecce igni datum est in escam ; utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam ; numquid utile erit ad opus ?

5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus ; quanto magis cum illud ignis devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.

7 Et ponam faciem meam in eos ; de igne egredientur, et ignis consumet eos ; et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,

8 Et dedero terram inviam, et desolatam ; eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit