Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Deuteronomii

(Versiculus)

5 Vocavitque Moyses omnem Israelem, et dixit ad eum : Audi, Israel, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie ; discite ea, et opere complete.

2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.

3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus.

4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte, de medio ignis.

5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus ; timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem, et ait :

6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.

8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.

9 Non adorabis ea, et non coles ; ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me,

10 Et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.

11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra ; quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.

12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus.

13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas ; ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.

15 Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati.

16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

17 Non occides.

18 Neque mœchaberis.

19 Furtumque non facies.

20 Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

21 Non concupisces uxorem proximi tui, non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.

22 Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius ; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.

23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum, et majores natu, atque dixistis :

24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam ; vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.

25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus ? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.

26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ?

27 Tu magis accede, et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi ; loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.

28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me : Audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi ; bene omnia sunt locuti.

29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum ?

30 Vade et dic eis : Revertimini in tentoria vestra.

31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cæremonias atque judicia, quæ docebis eos, ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem.

32 Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis ; non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram ;

33 Sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit