6 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
3 Pulchra es, amica mea, suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.
4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.
5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.
7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?
10 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
11 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
12 Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere, ut intueamur te.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.