8 Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.
2 Et percussit Moab et mensus est eos funiculo, coæquans terræ ; mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum ; factusque est Moab David serviens sub tributo.
3 Et percussit David Adadezer, filium Rohob, regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
4 Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum, dereliquit autem ex eis centum currus.
5 Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer, regi Soba ; et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
6 Et posuit David præsidium in Syria Damasci, factaque est Syria David serviens sub tributo. Servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
7 Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.
8 Et de Bete, et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis.
9 Audivit autem Thou, rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,
10 Et misit Thou Joram, filium suum, ad regem David ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum ; hostis quippe erat Thou Adarezer ; et in manu ejus erant vasa aurea et vasa argentea et vasa ærea,
11 Quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,
12 De Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer, filii Rohob, regis Soba.
13 Fecit quoque sibi David nomen, cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus.
14 Et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium, et facta est universa Idumæa serviens David. Et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
15 Et regnavit David super omnem Israel ; faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
16 Joab autem, filius Sarviæ erat super exercitum ; porro Josaphat, filius Ahilud, erat a commentariis ;
17 Et Sadoc, filius Achitob, et Achimelech, filius Abiathar, erant sacerdotes ; et Saraias scriba ;
18 Banaias autem, filius Jojadæ, super Cerethi et Phelethi ; filii autem David sacerdotes erant.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.