Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

II Samuelis

(Versiculus)

5 Et venerunt universæ tribus Israel ad David in Hebron, dicentes : Ecce nos os tuum et caro tua sumus.

2 Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel ; dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel.

3 Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino ; unxeruntque David in regem super Israel.

4 Filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit.

5 In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus, in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam.

6 Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo in Jerusalem, ad Jebusæum, habitatorem terræ ; dictumque est David ab eis : Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos, dicentes : Non ingredietur David huc.

7 Cepit autem David arcem Sion ; hæc est civitas David.

8 Proposuerat enim David in die illa præmium qui percussisset Jebusæum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset cæcos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio : Cæcus et claudus non intrabunt in templum.

9 Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David ; et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.

10 Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.

11 Misit quoque Hiram, rex Tyri, nuntios ad David, et ligna cedrina et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes ; et ædificaverunt domum David.

12 Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israel.

13 Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem postquam venerat de Hebron, natique sunt David et alii filii et filiæ ;

14 Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,

15 Et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,

16 Et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.

17 Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israel, et ascenderunt universi ut quærerent David. Quod cum audisset David, descendit in præsidium.

18 Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.

19 Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim ? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.

20 Venit ergo David in Baal-Pharasim, et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal-Pharasim.

21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua ; quæ tulit David et viri ejus.

22 Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim.

23 Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas ? Qui respondit : Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum ;

24 Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthiim.

25 Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit