Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

II Paralipomenon

(Versiculus)

24 Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia, de Bersabee.

2 Fecitque quod bonum est coram Domino, cunctis diebus Joiadæ sacerdotis.

3 Accepit autem ei Joiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.

4 Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini.

5 Congregavitque sacerdotes, et levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri, per singulos annos ; festinatoque hoc facite. Porro levitæ egere negligentius.

6 Vocavitque rex Joiadam principem, et dixit ei : Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam, quæ constituta est a Moyse, servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii ?

7 Athalia enim impiissima, et filii ejus destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini ornaverunt fanum Baalim.

8 Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam. Posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus.

9 Et prædicatum est in Juda et Jerusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses, servus Dei, super omnem Israel in deserto.

10 Lætatique sunt cuncti principes et omnis populus ; et ingressi contulerunt in arcam Domini ; atque miserunt ita, ut impleretur.

11 Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca ; porro arcam reportabant ad locum suum ; sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,

12 Quam dederunt rex et Joiada his qui præerant operibus domus Domini ; at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini ; fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur.

13 Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ; ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.

14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ ; de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea ; offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Joiadæ.

15 Senuit autem Joiada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum.

16 Sepelieruntque eum in Civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel et cum domo ejus.

17 Postquam autem obiit Joiada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem ; qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.

18 Et dereliquerunt templum Domini, Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus ; et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.

19 Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum ; quos protestantes, illi audire nolebant.

20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam, filium Joiadæ, sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Hæc dicit Dominus Deus : Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit ; et dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos ?

21 Qui congregati adversus eum, miserunt lapides, juxta regis imperium, in atrio domus Domini.

22 Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Joiada, pater illius, secum ; sed interfecit filium ejus. Qui, cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat.

23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ ; venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi ; atque universam prædam miserunt regi in Damascum.

24 Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum, Deum patrum suorum ; in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.

25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis ; surrexerunt autem contra eum servi sui, in ultionem sanguinis filii Joiadæ, sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in Civitate David, sed non in sepulchris regum.

26 Insidiati vero sunt ei Zabad, filius Semaath Ammonitidis, et Jozabad, filius Semmarith Moabitidis.

27 Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro Regum ; regnavit autem Amasias, filius ejus, pro eo.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit