Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

23 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem, filium suum, super Israel.

2 Et congregavit omnes principes Israel, et sacerdotes atque levitas.

3 Numeratique sunt levitæ a triginta annis, et supra ; et inventa sunt triginta octo millia virorum.

4 Ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia ; præpositorum autem et judicum, sex millia.

5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.

6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi : Gerson videlicet, et Caath, et Merari.

7 Filii Gerson : Leedan, et Semei.

8 Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joel, tres.

9 Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres ; isti principes familiarum Leedan.

10 Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria ; isti filii Semei, quatuor.

11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus. Porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios ; et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.

12 Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.

13 Filii Amram : Aaron, et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.

14 Moysi quoque, hominis Dei, filii annumerati sunt in tribu Levi.

15 Filii Moysi : Gersom et Eliezer.

16 Filii Gersom : Subuel primus.

17 Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus ; et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.

18 Filii Isaar : Salomith primus.

19 Filii Hebron : Jeriau, primus ; Amarias, secundus ; Jahaziel, tertius ; Jecmaam, quartus.

20 Filii Oziel : Micha, primus ; Jesia, secundus.

21 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar, et Cis.

22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias ; acceperuntque eas filii Cis, fratres earum.

23 Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.

24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.

25 Dixit enim David : Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.

26 Nec erit officii levitarum, ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa ejus ad ministrandum.

27 Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.

28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.

29 Sacerdotes autem super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.

30 Levitæ vero, ut stent mane ad confitendum et canendum Domino ; similiterque ad vesperam,

31 Tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis, et solemnitatibus reliquis juxta numerum, et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.

32 Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron, fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit