Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

24 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis ; sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.

3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.

4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.

5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus ; erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.

6 Descripsitque eos Semeias, filius Nathanael, scriba levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech, filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar ; et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.

7 Exivit autem sors prima Joiarib; secunda, Jedei ;

8 Tertia, Harim ; quarta, Seorim ;

9 Quinta, Melchia ; sexta, Maiman ;

10 Septima, Accos ; octava, Abia ;

11 Nona, Jesua ; decima, Sechenia ;

12 Undecima, Eliasib ; duodecima, Jacim ;

13 Tertia decima, Hoppha ; decima quarta, Isbaab ;

14 Decima quinta, Belga ; decima sexta, Emmer ;

15 Decima septima, Hezir ; decima octava, Aphses ;

16 Decima nona, Pheteia ; vigesima, Hezechiel ;

17 Vigesima prima, Jachin ; vigesima secunda, Gamul ;

18 Vigesima tertia, Dalaiau ; vigesima quarta, Maaziau.

19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron, patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israel.

20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Jehedeia.

21 De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.

22 Isaari vero filius, Salemoth ; filiusque Salemoth, Jahath.

23 Filiusque ejus Jeriau, primus ; Amarias, secundus ; Jahaziel, tertius ; Jecmaan, quartus.

24 Filius Oziel, Micha ; filius Micha, Samir.

25 Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.

26 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.

27 Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.

28 Porro Moholi filius : Eleazar, qui non habebat liberos.

29 Filius vero Cis : Jerameel.

30 Filii Musi : Moholi, Eder, et Jerimoth. Isti filii Levi, secundum domos familiarum suarum.

31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos, filios Aaron, coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum, tam majores, quam minores ; omnes sors æqualiter dividebat.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit