Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Hebræos

(Versiculus)

8 Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,

2 Sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.

3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur ; unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat.

4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum essent qui offerent secundum legem munera,

5 Qui exemplari et umbræ deserviunt cælestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte.

6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.

8 Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum,

9 Non secundum testamentum quod feci patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti ; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.

10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus : Dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas ; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum ;

11 Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum, quoniam omnes scient me, a minore usque ad majorem eorum ;

12 Quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.

13 Dicendo autem novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit