9 Onus verbi Domini in terra Hadrach, et Damasci requiei ejus ; quia Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel.
Onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel.
2 Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon ; assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.
Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde.
3 Et ædificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum.
Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum.
4 Ecce Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem ejus, et hæc igni devorabitur.
Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur.
5 Videbit Ascalon, et timebit ; et Gaza, et dolebit nimis ; et Accaron, quoniam confusa est spes ejus ; et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
Videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur.
6 Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philisthinorum.
Et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum.
7 Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusæus.
Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus.
8 Et circumdabo domum meam ex his, qui militant mihi euntes et revertentes, et non transibit super eos ultra exactor ; quia nunc vidi in oculis meis.
Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis.
9 Exulta satis filia Sion, jubila filia Jerusalem : ECCE REX TUUS veniet tibi justus, et salvator ; ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinæ.
Exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae.
10 Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli ; et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.
Et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae.
11 Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.
12 Convertimini ad munitionem vincti spei, hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.
Convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi.
13 Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum, implevi Ephraim ; et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Græcia ; et ponam te quasi gladium fortium.
Quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium.
14 Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit, ut fulgur, jaculum ejus ; et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri.
Et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri.
15 Dominus exercituum proteget eos ; et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ ; et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris.
Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris.
16 Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui ; quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius.
17 Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ?
Quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.