5 Et conversus sum, et levavi oculos meos ; et vidi, et ecce volumen volans ;
Et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce volumen volans.
2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
Et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum.
3 Et dixit ad me : Hæc est Maledictio, quæ egreditur super faciem omnis terræ ; quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur ; et omnis jurans, ex hoc similiter judicabitur.
Et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur.
4 Educam illud, dicit Dominus exercituum ; et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter ; et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
Educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius.
5 Et egressus est angelus, qui loquebatur in me ; et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc, quod egreditur.
Et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur.
6 Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.
Et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra.
7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.
Et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae.
8 Et dixit : Hæc est Impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.
Et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius.
9 Et levavi oculos meos, et vidi ; et ecce duæ mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi ; et levaverunt amphoram inter terram, et cælum.
Et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum.
10 Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ?
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt amphoram.
11 Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.
Et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.