99 (Psalmus ipsi David.) Dominus regnavit ; irascantur populi ! Qui sedet super cherubim ; moveatur terra !
Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra.
2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos.
3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
Confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque.
4 Et honor regis judicium diligit ! Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
Imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est.
6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus ; invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;
Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos.
7 In columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.
In columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis.
8 Domine, Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum.
9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 98. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 98. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.