58 (In finem, n ne disperdas, David in tituli inscriptionem.) Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
Victori ut non disperdas David humilem et simplicem. Si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum.
2 Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestræ concinnant.
Etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite.
3 Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero, locuti sunt falsa.
Alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium.
4 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,
Furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam.
5 Quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
Ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas.
6 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.
Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine.
7 Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.
Dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur.
8 Sicut cera quæ fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem.
9 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
Antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas.
10 Lætabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii.
11 Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
Et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 57. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 57. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.