38 (Psalmus David, n in rememorationem de sabbato.) Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
Canticum David in commemoratione. Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me.
2 Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
Quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua.
3 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum.
Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei.
4 Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
Quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me.
5 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
Conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae.
6 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
Adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam.
7 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
Quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea.
8 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
Evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei.
9 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus.
10 Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea ; et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum.
11 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui juxta me erant, de longe steterunt ;
Cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt.
12 Et vim faciebant qui quærebant animam meam. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
Et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur.
13 Ego autem, tanquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.
Ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum.
14 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
Et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones.
15 Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus.
Te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus.
16 Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur.
17 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
Quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper.
18 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
Quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo.
19 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me ; et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter.
20 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
Et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum.
21 Ne derelinquas me Domine Deus meus ; ne discesseris a me.
Ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me.
22 Intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meæ.
Festina in auxilium meum Domine salutis meae.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 37. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 37. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.