19 (In finem. n Psalmus David.) Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Victori canticum David. Caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum.
2 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam.
3 Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
Non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum.
4 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
In universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum.
5 In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam.
Soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam.
6 A summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus.
A summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius.
7 Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis.
8 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ; præceptum Domini lucidum ; illuminans oculos.
Praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos.
9 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum seculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,
Timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis.
10 Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum ; et dulciora super mel et favum.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem.
11 Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa.
Unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus.
12 Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ;
Errores quis intelleget ab occultis munda me.
13 Et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
A superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo.
14 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei ; et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
Sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 18. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 18. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.