133 (Canticum graduum David.) Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !
Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno.
2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ;
Sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius.
3 Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in seculum.
Sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 132. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 132. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.