130 (Canticum graduum.) De profundis clamavi ad te, Domine ;
Canticum graduum. De profundis clamavi ad te Domine.
2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
Si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit.
4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus ;
Quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi.
5 Speravit anima mea in Domino.
Anima mea ad Dominum.
6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.
A vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum.
7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.
Et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 129. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 129. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.