Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER V
 

(Versiculus)

128 (Canticum graduum.) Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus !

Canticum graduum. Beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius.

2 Labores manuum tuarum quia manducabis ; beatus es, et bene tibi erit.

Laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ. Filii tui, sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ.

Uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae.

4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.

Ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum.

5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ ;

Benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae.

6 Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel !

Et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 127. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 127. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit