125 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion. Non commovebitur in æternum, qui habitat.
Canticum graduum. Qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis.
2 In Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in seculum.
Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum.
3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
Quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas.
4 Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
Benefac Domine bonis et rectis corde.
5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel !
Qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 124. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 124. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.