122 (Canticum graduum.) Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.
Canticum graduum David. Laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem !
Stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem.
3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David.
6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te !
Rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te.
7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis !
Sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis.
8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
Propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi.
9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 121. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 121. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.