109 (In finem. n Psalmus David.) Deus, laudem meam ne tacueris,
Pro victoria David canticum. Deus laudabilis mihi ne taceas.
2 Quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
Quia os impii et os dolosi contra me apertum est.
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa ; et sermonibus odii circumdederunt me ; et expugnaverunt me gratis.
Locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra.
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.
Pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam.
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis ; et odium pro dilectione mea.
Et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea.
6 Constitue super eum peccatorem ; et diabolus stet a dextris ejus.
Constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius.
7 Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.
Cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum.
8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
Fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter.
9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
Sint filii eius pupilli et uxor eius vidua.
10 Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
Instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis.
11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus ; et diripiant alieni labores ejus.
Scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius.
12 Non sit illi adjutor ; nec sit qui misereatur pupillis ejus.
Non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius.
13 Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.
Fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius.
14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini ; et peccatum matris ejus non deleatur.
Redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur.
15 Fiant contra Dominum semper ; et dispereat de terra memoria eorum,
Sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum.
16 Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam ; et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare ;
Eo quod non est recordatus facere misericordiam. Et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret.
17 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo.
18 Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
Et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius.
19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
Sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur.
20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam.
21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. Libera me,
Tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me.
22 Quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
Quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus.
23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum ; et excussus sum sicut locustæ.
Quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta.
24 Genua mea infirmata sunt a jejunio ; et caro mea immutata est, propter oleum.
Genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo.
25 Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.
Et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum.
26 Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam.
27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
Et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam.
28 Maledicent illi, et tu benedices. Qui insurgunt in me confundantur ! servus autem tuus lætabitur.
Maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur.
29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua !
Induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua.
30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum,
Confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum.
31 Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
Quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius.
Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 108. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 108. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.