Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Psalmorum n

LIBER V
 

(Versiculus)

107 (Alleluja.) Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia ejus.

Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius.

2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,

Dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos.

3 A solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

Ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari.

4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

Erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt.

5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

Esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat.

6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos,

Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos.

7 Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.

Et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem.

8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus ! et mirabilia ejus filiis hominum !

Confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum.

9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.

Quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis.

10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos, in mendicitate, et ferro.

Habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro.

11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.

Quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt.

12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret,

Et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret.

13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos.

14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.

Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit.

15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum !

Confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum.

16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.

Quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit.

17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.

Stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos.

18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

Omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis.

19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos.

20 Misit verbum suum ; et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

Misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu.

21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus ! et mirabilia ejus filiis hominum !

Confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum.

22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione !

Et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude.

23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.

Qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis.

24 Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.

Ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo.

25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.

Dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius.

26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.

Ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur.

27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius ; et omnis sapientia eorum devorata est.

Obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est.

28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.

Clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos.

29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.

Statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius.

30 Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

Laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt.

31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus ! et mirabilia ejus filiis hominum !

Confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum.

32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum !

Et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum.

33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;

Ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim.

34 Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

Terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius.

35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.

Ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum.

36 Et collocavit illic esurientes ; et constituerunt civitatem habitationis,

Et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum.

37 Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.

Et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina.

38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.

Et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet.

39 Et pauci facti sunt ; et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore.

Inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris.

40 Effusa est contemptio super principes ; et errare fecit eos in invio et non in via.

Et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia.

41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.

Et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias.

42 Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.

Videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum.

43 Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ?

Quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 106. (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 106. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit