3 Væ provocatrix, et redempta civitas, columba.
Vae provocatrix et redempta civitas columba.
2 Non audivit vocem, et non suscepit disciplinam ; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.
Non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit.
3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
Principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane.
4 Prophetæ ejus vesani, viri infideles ; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem.
Prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem.
5 Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ; mane mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ; nescivit autem iniquus confusionem.
Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem.
6 Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum ; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat ; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
Disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore.
7 Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam ; et non peribit habitaculum ejus propter omnia, in quibus visitavi eam ; verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
Dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
8 Quapropter expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum, quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna ; et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei ; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
Quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
9 Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.
Quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno.
10 Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
Ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
11 In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me ; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo.
12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem, et egenum ; et sperabunt in nomine Domini.
Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini.
13 Reliquiæ Israel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa ; quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
Reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat.
14 Lauda filia Sion ; jubila Israel ; lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.
Lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem.
15 Abstulit Dominus judicium tuum, avertit inimicos tuos ; rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra.
Abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra.
16 In die illa dicetur Jerusalem : Noli timere ; Sion, non dissolvantur manus tuæ.
In die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae.
17 Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit ; gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude.
18 Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant ; ut non ultra habeas super eis opprobrium.
Nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium.
19 Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo ; et salvabo claudicantem ; et eam, quæ ejecta fuerat, congregabo ; et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum.
Ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum.
20 In tempore illo, quo adducam vos ; et in tempore, quo congregabo vos ; dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terræ, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.
In tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.