Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Proverbiorum

(Versiculus)

30 Verba congregantis, filii vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :

Verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait.

2 Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.

Stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum.

3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.

Non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam.

4 Quis ascendit in cœlum, atque descendit ? Quis continuit spiritum in manibus suis ? Quis colligavit aquas quasi in vestimento ? Quis suscitavit omnes terminos terræ ? Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?

Quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti.

5 Omnis sermo Dei ignitus ; clypeus est sperantibus in se.

Omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se.

6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.

Ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax.

7 Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar :

Duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar.

8 Vanitatem et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem et divitias ne dederis mihi ; tribue tantum victui meo necessaria,

Vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria.

9 Ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.

Ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei.

10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.

Ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas.

11 Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit.

Generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae.

12 Generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis.

Generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis.

13 Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ.

Generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae.

14 Generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.

Generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus.

15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.

Sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit.

16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua ; ignis vero numquam dicit : Sufficit.

Infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit.

17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !

Oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae.

18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :

Tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro.

19 Viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.

Viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula.

20 Talis est et via mulieris adulteræ quæ comedit, et tergens os suum, dicit : Non sum operata malum.

Talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum.

21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :

Per tria movetur terra et quartum non potest sustinere.

22 Per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;

Per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo.

23 Per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.

Per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae.

24 Quatuor sunt minima terræ ;, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :

Quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus.

25 Formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ;

Formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi.

26 Lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;

Lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum.

27 Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;

Regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas.

28 Stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.

Stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis.

29 Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :

Tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter.

30 Leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;

Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum.

31 Gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei.

Gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei.

32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.

Et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum.

33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit brutyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.

Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit