21 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini ; quocumque voluerit, inclinabit illud.
Sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud.
2 Omnis via viri recta sibi videtur ; appendit autem corda Dominus.
Omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus.
3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.
Facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae.
4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.
Exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum.
5 Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est.
Cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate.
6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis.
7 Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
Rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium.
8 Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
Perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius.
9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
10 Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo.
Anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo.
11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus ; et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
Multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam.
12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
Excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum.
13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur.
14 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
Munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam.
15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
Gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem.
16 Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.
Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur.
17 Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
Qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
18 Pro justo datur impius ; et pro rectis iniquus.
Pro iusto datur impius et pro rectis iniquus.
19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi ; et imprudens homo dissipabit illud.
Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud.
21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
Qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam.
22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
Civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius.
23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
Superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam.
25 Desideria occidunt pigrum ; noluerunt enim quidquam manus ejus operari ;
Desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari.
26 Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
Tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit.
27 Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
Hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere.
28 Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.
Testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam.
29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam.
30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum.
31 Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.
Equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.