18 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico ; omni tempore erit exprobrabilis.
Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis.
2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
Non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius.
3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
Impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium.
4 Aqua profunda verba ex ore viri ; et torrens redundans fons sapientiæ.
Aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae.
5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
Accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii.
6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
Labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat.
7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
Os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius.
8 Verba bilinguis quasi simplicia ; et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.
Verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
10 Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
Turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur.
11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
Substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum.
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis ; et antequam glorificetur humiliatur.
Antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur.
13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
Qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
Spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere.
15 Cor prudens possidebit scientiam ; et auris sapientium quærit doctrinam.
Cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam.
16 Donum hominis dilatat viam ejus ; et ante principes spatium ei facit.
Donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit.
17 Justus prior est accusator sui ; venit amicus ejus, et investigabit eum.
Iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum.
18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
Contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat.
19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma ; et judicia quasi vectes urbium.
Frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium.
20 De fructu oris viri replebitur venter ejus ; et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
De fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum.
21 Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
Mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius.
22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum ; et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
Qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino.
23 Cum obsecrationibus loquetur pauper ; et dives effabitur rigide.
Cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide.
24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.
Vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.