Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Proverbiorum

(Versiculus)

14 Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.

Sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus.

2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.

Ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via.

3 In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.

In ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos.

4 Ubi non sunt boves præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

Ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis.

5 Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.

Testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus.

6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.

Quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis.

7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.

Vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae.

8 Sapientia callidi est intelligere viam suam ; et imprudentia stultorum errans.

Sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans.

9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.

Stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia.

10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.

Cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus.

11 Domus impiorum delebitur ; tabernacula vero justorum germinabunt.

Domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt.

12 Est via quæ videtur homini justa ; novissima autem ejus deducunt ad mortem.

Est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem.

13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat.

14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus

Viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus.

15 Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.

Innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos.

16 Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.

Sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit.

17 Impatiens operabitur stultitiam ; et vir versutus odiosus est.

Inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est.

18 Possidebunt parvuli stultitiam ; et exspectabunt astuti scientiam.

Possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam.

19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.

Icebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum.

20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit ; amici vero divitum multi.

Etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi.

21 Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.

Qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit.

22 Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.

Errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona.

23 In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

In omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas.

24 Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.

Corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia.

25 Liberat animas testis fidelis ; et profert mendacia versipellis.

Liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis.

26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.

In timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes.

27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.

Timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis.

28 In multitudine populi dignitas regis ; et in paucitate plebis ignominia principis.

In multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis.

29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

Qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam.

30 Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.

Vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia.

31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis.

Qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis.

32 In malitia sua expelletur impius ; sperat autem justus in morte sua.

In malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua.

33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.

In corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet.

34 Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.

Iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum.

35 Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.

Acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit