Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Proverbiorum

(Versiculus)

5 Fili mi, attende ad sapientiam meam ; et prudentiæ meæ inclina aurem tuam,

Fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam.

2 Ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;

Ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent.

3 Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus ;

Favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius.

4 Novissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta quasi gladius biceps.

Novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps.

5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

Pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant.

6 Per semitam vitæ non ambulant. Vagi sunt gressus ejus et investigabiles.

Per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles.

7 Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.

Nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei.

8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.

Longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius.

9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli ;

Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli.

10 Ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena ;

Ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena.

11 Et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :

Et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas.

12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,

Cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum.

13 Nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?

Nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam.

14 Pæne fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.

Paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae.

15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;

Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui.

16 Deriventur fontes tui foras ; et in plateis aquas tuas divide.

Deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide.

17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.

Habeto eas solus nec sint alieni participes tui.

18 Sit vena tua benedicta ; et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.

Sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae.

19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus. Ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.

Cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter.

20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?

Quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius.

21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

Respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat.

22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.

Iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur.

23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.

Ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit