7 Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et levitas :
Postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas.
2 Præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur)
Praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur.
3 Et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
Et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam.
4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.
Civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae.
5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos ; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
Dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo.
6 Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor, rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.
Isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam.
7 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel :
Qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel.
8 Filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo :
Filii Pharos duo milia centum septuaginta duo.
9 Filii Saphatia, trecenti septuaginta duo :
Filii Saphatiae trecenti septuaginta duo.
10 Filii Area, sexcenti quinquaginta duo :
Filii Area sescenti quinquaginta duo.
11 Filii Phahath-Moab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo.
Filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo.
12 Filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor.
Filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor.
13 Filii Zethua, octingenti quadraginta quinque.
Filii Zethua octingenti quadraginta quinque.
14 Filii Zachai, septingenti sexaginta.
Filii Zacchai septingenti sexaginta.
15 Filii Bannui, sexcenti quadraginta octo.
Filii Bennui sescenti quadraginta octo.
16 Filii Bebai, sexcenti viginti octo.
Filii Bebai sescenti viginti octo.
17 Filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo :
Filii Azgad duo milia trecenti viginti duo.
18 Filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem.
Filii Adonicam sescenti sexaginta septem.
19 Filii Beguai, duo millia sexaginta septem.
Filii Baggoaim duo milia sexaginta septem.
20 Filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque.
Filii Adin sescenti quinquaginta quinque.
21 Filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo :
Filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo.
22 Filii Hasem, trecenti viginti octo.
Filii Asem trecenti viginti octo.
23 Filii Besai, trecenti viginti quatuor.
Filii Besai trecenti viginti quattuor.
24 Filii Hareph, centum duodecim.
Filii Areph centum duodecim.
25 Filii Gabaon, nonaginta quinque.
Filii Gabaon nonaginta quinque.
26 Filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.
Viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo.
27 Viri Anathoth, centum viginti octo.
Viri Anathoth centum viginti octo.
28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
Viri Bethamoth quadraginta duo.
29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
Viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres.
30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
Viri Rama et Geba sescenti viginti unus.
31 Viri Machmas, centum viginti duo.
Viri Machmas centum viginti duo.
32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
Viri Bethel et Hai centum viginti tres.
33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.
Viri Nebo alterius quinquaginta duo.
34 Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
Viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor.
35 Filii Harem, trecenti viginti.
Filii Arem trecenti viginti.
36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
Filii Hiericho trecenti quadraginta quinque.
37 Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti viginti unus.
Filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus.
38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
Filii Senaa tria milia nongenti triginta.
39 Sacerdotes : Filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
Sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres.
40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
Filii Emmer mille quinquaginta duo.
41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem :
Filii Phassur mille ducenti quadraginta septem.
42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ :
Filii Arem mille decem et septem Levitae.
43 Filii Josue et Cedmihel, filiorum
Filii Iosue et Cadmihel filiorum.
44 Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores :
Oduia septuaginta quattuor cantores.
45 Filii Asaph, centum quadraginta octo.
Filii Asaph centum quadraginta octo.
46 Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo.
Ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo.
47 Nathinæi : Filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth.
Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth.
48 Filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai.
Filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon.
49 Filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher.
Filii Anan filii Geddel filii Gaer.
50 Filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda.
Filii Raaia filii Rasim filii Necoda.
51 Filii Gezem, filii Aza, filii Phasea.
Filii Gezem filii Aza filii Fasea.
52 Filii Besai, filii Munim, filii Nephussim.
Filii Besai filii Munim filii Nephusim.
53 Filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur.
Filii Becbuc filii Acupha filii Arur.
54 Filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa.
Filii Besloth filii Meida filii Arsa.
55 Filii Bercos, filii Sisara, filii Thema.
Filii Bercos filii Sisara filii Thema.
56 Filii Nasia, filii Hatipha.
Filii Nesia filii Atipha.
57 Filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida.
Filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida.
58 Filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel.
Filii Iahala filii Dercon filii Geddel.
59 Filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim, filio Amon.
Filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
Omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent.
Hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent.
62 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
Filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo.
63 Et de sacerdotibus : Filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum.
Et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum.
64 Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio.
Hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio.
65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.
Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus.
66 Omnis multitudo quasi vir unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
Omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta.
67 Absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque.
Absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque.
68 Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque ;
[...]
69 Cameli eorum, quadringenti triginta quinque ; asini, sex millia septingenti viginti.
Cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti.
70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta.
71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas.
72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
Et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
73 Habitaverunt autem sacerdotes, et levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israel, in civitatibus suis.
Habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.