Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Leviticus

(Versiculus)

25 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :

Locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens.

2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.

Loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini.

3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus ;

Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius.

4 Septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini ; agrum non seres, et vineam non putabis.

Septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis.

5 Quæ sponte gignet humus, non metes ; et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam ; annus enim requietionis terræ est ;

Quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est.

6 Sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ, qui peregrinantur apud te ;

Sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te.

7 Jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur, præbebunt cibum.

Iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum.

8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem ;

Numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem.

9 Et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore in universa terra vestra.

Et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra.

10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ ; ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam ;

Sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam.

11 Quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,

Quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis.

12 Ob sanctificationem jubilæi ; sed statim oblata comedetis.

Ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis.

13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.

Anno iobelei redient omnes ad possessiones suas.

14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,

Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo.

15 Et juxta supputationem frugum vendet tibi.

Et iuxta supputationem frugum vendet tibi.

16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium ; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit ; tempus enim frugum vendet tibi.

Quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi.

17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.

Nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester.

18 Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,

Facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore.

19 Et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.

Et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes.

20 Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?

Quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras.

21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum ;

Dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum.

22 Seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum ; donec nova nascantur, edetis vetera.

Seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera.

23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis.

Terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis.

24 Unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.

Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur.

25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.

Si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat.

26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,

Sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire.

27 Computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit ; et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.

Conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.

28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum.

Quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum.

29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.

Qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus.

30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.

Si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo.

31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur ; si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.

Sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum.

32 Ædes Levitarum, quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi ;

Aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi.

33 Si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.

Si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel.

34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.

Suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est.

35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,

Si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum.

36 Ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.

Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te.

37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.

Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges.

38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.

Ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.

39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,

Si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum.

40 Sed quasi mercenarius et colonus erit ; usque ad annum jubilæum operabitur apud te,

Sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te.

41 Et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum.

Et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum.

42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti ; non veneant conditione servorum ;

Mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum.

43 Ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.

Ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum.

44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt.

Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt.

45 Et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos ;

Et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos.

46 Et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum ; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.

Et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam.

47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus,

Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius.

48 Post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum.

Post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum.

49 Et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,

Et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se.

50 Supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum ; et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata.

Supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata.

51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium ;

Si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium.

52 Si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,

Si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum.

53 Quibus ante servivit mercedibus imputatis ; non affliget eum violenter in conspectu tuo.

Quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo.

54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.

Quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis.

55 Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de terra Ægypti.

Mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit