22 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens :
Locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens.
2 Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.
Loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus.
3 Dic ad eos, et ad posteros eorum : Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.
Dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus.
4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi donec, sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
Homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus.
5 Et qui tangit reptile, et quodlibet immundum, cujus tactus est sordidus,
Et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus.
6 Immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt : sed cum laverit carnem suam aqua,
Inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua.
7 Et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est.
8 Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
Morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus.
9 Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos.
10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis ;
Omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis.
11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.
Quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis.
12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur ;
Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur.
13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
Sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.
Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium.
15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quæ offerunt Domino,
Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino.
16 Ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos.
17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Locutus est Dominus ad Mosen dicens.
18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos : Homo de domo Israel, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini.
19 Ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris ;
Ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris.
20 Si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
Si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile.
21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit ; omnis macula non erit in eo.
Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo.
22 Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem ; non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
Si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini.
23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
Bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest.
24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis, ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
Omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
25 De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia ; non suscipietis ea.
De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Locutusque est Dominus ad Mosen dicens.
27 Bos, ovis, et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ ; die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.
Bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino.
28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis.
Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis.
29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis.
30 Eodem die comedetis eam ; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
Eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus.
31 Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.
Custodite mandata mea et facite ea ego Dominus.
32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos,
Ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos.
33 Et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.
Et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.