1 ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo ; facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.
ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo.
2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus ; non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis eius non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici.
3 GHIMEL. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem ; omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
GIMEL migravit Iuda propter adflictionem et multitudinem servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes persecutores eius adprehenderunt eam inter angustias.
4 DALETH. Viæ Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem ; omnes portæ ejus destructæ ; sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
DELETH viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portae eius destructae sacerdotes eius gementes virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine.
5 HE. Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt ; quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus ; parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis.
6 VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua ; et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
7 ZAIN. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator ; viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.
ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius.
8 HETH. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus ; ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum.
9 TETH. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem ; vide Domine afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus.
10 IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus ; quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
11 CAPH. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis.
CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis.
12 LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ; quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die iræ furoris sui.
LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui.
13 MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me ; expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die maerore confectam.
14 NUN. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo ; infirmata est virtus mea ; dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.
NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius convolutae sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.
15 SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos ; torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.
SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiae Iuda.
16 AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas ; quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam ; facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus.
17 PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam ; mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.
FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos.
18 SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi ; audite obsecro universi populi, et videte dolorem meum ; virgines meæ, et juvenes mei abierunt in captivitatem.
SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem.
19 COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei, et senes mei in urbe consumpti sunt ; quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam.
20 RES. Vide Domine quoniam tribulor, conturbatus est venter meus ; subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum ; foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est.
21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti ; adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei.
22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te ; et vindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas ; multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.
THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum maerens.
[1] Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israel, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem, et amaro animo suspirans, et ejulans dixit : - 1 ALEPH.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.