21 Juraverunt quoque filii Israel in Maspha, et dixerunt : Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem.
Iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem.
2 Veneruntque omnes ad domum Dei, in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cœperunt flere, dicentes :
Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes.
3 Quare, Domine Deus Israel, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis ?
Quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis.
4 Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare ; obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas, et dixerunt :
Altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt.
5 Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel ? Grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent.
6 Ductique pœnitentia filii Israel super fratre suo Benjamin, cœperunt dicere : Ablata est tribus una de Israel.
Ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel.
7 Unde uxores accipient ? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras.
Unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras.
8 Idcirco dixerunt : Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha ? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes-Galaad in illo exercitu non fuisse.
Idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse.
9 (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
Eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est.
10 Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis : Ite, et percutite habitatores Jabes-Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
Miserunt itaque decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum.
11 Et hoc erit quod observare debebitis : Omne generis masculini, et mulieres quæ cognoverunt viros interficite, virgines autem reservate.
Et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini et mulieres quae cognoverunt viros interficite.
12 Inventæque sunt de Jabes-Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri thorum ; et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
Inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan.
13 Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et præceperunt eis ut eos susciperent in pace.
Miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent.
14 Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabes-Galaad ; alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.
Veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent.
15 Universusque Israel valde doluit, et egit pœnitentiam super interfectione unius tribus ex Israel.
Universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem super interfectione unius tribus ex Israhel.
16 Dixeruntque majores natu : Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores ? omnes in Benjamin feminæ conciderunt ;
Dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt.
17 Et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israel.
Et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israhel.
18 Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione, qua diximus : Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin !
Filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin.
19 Ceperuntque consilium, atque dixerunt : Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viæ quæ de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona ;
Ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona.
20 Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt : Ite, ad latitate in vineis.
Praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et latete in vineis.
21 Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.
Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin.
22 Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint atque jurgari, dicemus eis : Miseremini eorum ; non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum, sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
Cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est.
23 Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum : et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros, uxores singulas ; abieruntque in possessionem suam, ædificantes urbes, et habitantes in eis.
Feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis.
24 Filii quoque Israel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. n
Filii quoque Israhel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua.
25 In diebus illis non erat rex in Israel ; sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
In diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.