10 Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola, filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim ;
Post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim.
2 Et judicavit Israelem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir.
Et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir.
3 Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israel per viginti et duos annos,
Huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per viginti et duos annos.
4 Habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quæ ex nomine ejus sunt appellatæ Havoth-Jair, id est, oppida Jair, usque in præsentem diem, in terra Galaad.
Habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra Galaad.
5 Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon.
Mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon.
6 Filii autem Israel peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis, et Moab, et filiorum Ammon et Philisthiim ; dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
Filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum.
7 Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon.
8 Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhæi, qui est in Galaad :
Adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in Galaad.
9 In tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam, et Benjamin et Ephraim ; afflictusque est Israel nimis.
In tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis.
10 Et clamantes ad Dominum, dixerunt : Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
Et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim.
11 Quibus locutus est Dominus : Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim,
Quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim.
12 Sidonii quoque, et Amalec et Chanaan, oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum ?
Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum.
13 Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos ; idcirco non addam ut ultra vos liberem.
Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberem.
14 Ite, et invocate deos quos elegistis ; ipsi vos liberent in tempore angustiæ.
Ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiae.
15 Dixeruntque filii Israel ad Dominum : Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet ; tantum nunc libera nos.
Dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos.
16 Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo, qui doluit super miseriis eorum.
Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum.
17 Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria ; contra quos congregati filii Israel, in Maspha castrametati sunt.
Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati sunt.
18 Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos : Qui primus ex nobis contra filios Ammon cœperit dimicare, erit dux populi Galaad.
Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux populi Galaad.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.