13 Josue senex, provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est ;
Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa.
2 Omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri,
Omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri.
3 A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem ; terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.
A fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas.
4 Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorrhæi,
Ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei.
5 Ejusque confinia ; Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ;
Eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath.
6 Omnium qui habitant in monte, a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem hæreditatis Israel, sicut præcepi tibi.
Omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi.
7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse,
Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse.
8 Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini, trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
Cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam.
9 Ab Aroer, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon ;
Ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon.
10 Et cunctas civitates Sehon, regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon usque ad terminos filiorum Ammon ;
Et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon.
11 Et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
Et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca.
12 Omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim ; percussitque eos Moyses, atque delevit.
Omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit.
13 Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati, et habitaverunt in medio Israel usque in præsentem diem.
Nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem.
14 Tribui autem Levi non dedit possessionem ; sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israel, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
Tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi.
15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas ;
Dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.
16 Fuitque terminus eorum ab Aroer, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media ; universam planitiem, quæ ducit Medaba,
Fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba.
17 Et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus ; Dibon quoque, et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
Et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon.
18 Et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,
Iessa et Cedmoth et Mepheeth.
19 Et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis ;
Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis.
20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,
Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth.
21 Et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian, Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, duces Sehon, habitatores terræ.
Omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae.
22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis.
Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis.
23 Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est :
Deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est.
25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroer, quæ est contra Rabba ;
Terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba.
26 Et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim ; et a Manaim usque ad terminos Dabir.
Et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir.
27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth et Saphon reliquam partem regni Sehon, regis Hesebon ; hujus quoque finis Jordanis est usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.
In valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam.
28 Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates, et villæ earum.
Haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum.
29 Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem,
Dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem.
30 Cujus hoc principium est : A Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida ;
Cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida.
31 Et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan ; filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas.
Et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas.
32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
Hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam.
33 Tribui autem Levi non dedit possessionem, quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.
Tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.