52 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Amital, filia Jeremiæ de Lobna.
Filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna.
2 Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Joakim,
Et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Ioachim.
3 Quoniam furor Domini erat in Jerusalem, et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua ; et recessit Sedecias a rege Babylonis.
Quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis.
4 Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis : Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus adversus Jerusalem, et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
Factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ.
Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae.
6 Mense autem quarto, nona mensis obtinuit fames civitatem ; et non erant alimenta populo terræ.
Mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae.
7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte per viam portæ, quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldæis obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, quæ ducit in eremum.
Et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum.
8 Persecutus est autem Chadæorum exercitus regem ; et apprehenderunt Sedeciam in deserto, quod est juxta Jericho ; et omnis comitatus ejus diffugit ab eo.
Persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus eius diffugit ab eo.
9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath ; et locutus est ad eum judicia.
Cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia.
10 Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis ejus ; sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha.
Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius sed et omnes principes Iudae occidit in Reblatha.
11 Et oculos Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus.
Et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius.
12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis ; venit Nabuzardan princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis in Jerusalem,
In mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem.
13 Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et omnem domum magnam igni combussit.
Et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit.
14 Et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum, qui erat cum magistro militiæ.
Et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae.
15 De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
De pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae.
16 De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores, et agricolas.
De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in vinitores et in agricolas.
17 Columnas quoque æreas, quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem.
Columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem.
18 Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa ærea, quæ in ministerio fuerant, tulerunt ;
Et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt.
19 Et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos ; quotquot aurea, aurea ; et quotquot argentea, argentea ; tulit magister militiæ ;
Et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae.
20 Et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini ; non erat pondus æris omnium horum vasorum.
Columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horum.
21 De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam ; porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat.
22 Et capitella super utramque ærea ; altitudo capitelli unius quinque cubitorum ; et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea. Similiter columnæ secundæ, et malogranata.
Et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata.
23 Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia ; et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
Nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur.
24 Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum ; et tres custodes vestibuli.
Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli.
25 Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores ; et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate ; et scribam principem militum, qui probabat tyrones ; et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis.
Et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis.
26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha.
Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha.
27 Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath ; et translatus est Juda de terra sua.
Et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua.
28 Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor : In anno septimo Judæos tria millia et viginti tres ;
Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres.
29 In anno octavodecimo Nabuchodonosor de Jerusalem animas octingentas triginta duas ;
In anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas.
30 In anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiæ animas Judæorum septingentas quadraginta quinque ; omnes ergo animæ, quatuor millia sexcentæ.
In anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae.
31 Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joatkim regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Joakim regis Juda, et eduxit eum de domo carceris.
Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris.
32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum, qui erant post se in Babylone.
Et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone.
33 Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ ;
Et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae.
34 Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ cunctis diebus vitæ ejus.
Et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.