Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Jeremiæ

(Versiculus)

50 Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ :

Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiae prophetae.

2 Annuntiate in gentibus, et auditum facite ; levate signum, prædicate, et nolite celare, dicite : Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum.

Adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum.

3 Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quæ ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus ; et moti sunt, et abierunt.

Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt.

4 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Juda simul ; ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quærent ;

In diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent.

5 In Sion interrogabunt viam, huc facies eorum ; venient, et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno quod nulla oblivione delebitur.

In Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur.

6 Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus ; de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui.

Grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui.

7 Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt : Non peccavimus ; pro eo quod peccaverunt Domino, decori justitiæ ; et exspectationi patrum eorum Domino.

Omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae et expectationi patrum eorum Domino.

8 Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum egredimini, et estote quasi hœdi ante gregem.

Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges.

9 Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis ; et præparabuntur adversus eam, et inde capietur ; sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris, non revertetur vacua.

Quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua.

10 Et erit Chaldæa in prædam ; omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus.

Et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus.

11 Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes hæreditatem meam ; quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri ;

Quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri.

12 Confusa est mater vestra nimis, et adæquata pulveri, quæ genuit vos ; ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens.

Confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens.

13 Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem ; omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus.

Ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eius.

14 Præparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum ; debellate eam, non parcatis jaculis, quia Domino peccavit.

Praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit.

15 Clamate adversus eam, ubique dedit manum ; ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est ; ultionem accipite de ea ; sicut fecit, facite ei.

Clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei.

16 Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis ; a facie gladii columbæ unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.

Disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient.

17 Grex dispersus Israel, leones ejecerunt eum ; primus comedit eum rex Assur ; iste novissimus exossavit eum, Nabuchodonosor, rex Babylonis.

Grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.

18 Propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus, sicut visitavi regem Assur ;

Propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi regem Assur.

19 Et reducam Israel ad habitaculum suum ; et pascetur Carmelum, et Basan, et in monte Ephraim, et Galaad saturabitur anima ejus.

Et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius.

20 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus ; quæretur iniquitas Israel, et non erit ; et peccatum Juda, et non invenietur ; quoniam propitius ero eis, quos reliquero.

In diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero.

21 Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita, dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus ; et fac juxta omnia quæ præcepi tibi.

Super terram dominantium ascende et super habitatores eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia quae praecepi tibi.

22 Vox belli in terra, et contritio magna.

Vox belli in terra et contritio magna.

23 Quomodo confractus est, et contritus malleus universæ terræ ? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus ?

Quomodo confractus est et contritus est malleus universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus.

24 Illaqueavi te, et capta es Babylon, et nesciebas ; inventa es et apprehensa ; quoniam Dominum provocasti.

Inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti.

25 Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ ; quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldæorum.

Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum.

26 Venite ad eam ab extremis finibus, aperite ut exeant qui conculcent eam ; tollite de via lapides, et redigite in acervos, et interficite eam ; nec sit quidquam reliquum.

Venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum.

27 Dissipate universos fortes ejus, descendant in occisionem ; væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum ;

Dissipate universos fortes eius descendant in occisionem vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum.

28 Vox fugientium, et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus.

Vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius.

29 Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum ; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat ; reddite ei secundum opus suum ; juxta omnia quæ fecit, facite illi ; quia contra Dominum erecta est, adversum sanctum Israel.

Adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel.

30 Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus.

Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus.

31 Ecce ego ad te superbe, dicit Dominus Deus exercituum ; quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ.

Ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuae.

32 Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum ; et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.

Et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eius.

33 Hæc dicit Dominus exercituum : Calumniam sustinent filii Israel, et filii Juda simul ; omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos.

Haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos.

34 Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus, judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis.

Redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis.

35 Gladius ad Chaldæos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus.

Gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius.

36 Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt ; gladius ad fortes illius, qui timebunt.

Gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt.

37 Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus, quod est in medio ejus ; et erunt quasi mulieres ; gladius ad thesauros ejus, qui diripientur.

Gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur.

38 Siccitas super aquas ejus erit, et arescent ; quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.

Siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur.

39 Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis ; et habitabunt in ea struthiones ; et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem, et generationem.

Propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem.

40 Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus ; non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.

Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis.

41 Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.

Ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae.

42 Arcum et scutum apprehendent ; crudeles sunt et immisericordes ; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent ; sicut vir paratus ad prælium contra te filia Babylon.

Arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon.

43 Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutæ sunt manus ejus ; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.

Audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem.

44 Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam ; quia subito currere faciam eum ad illam ; et quis erit electus, quem præponam ei ? quis est enim similis mei ? et quis sustinebit me ? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?

Ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo.

45 Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem ; et cogitationes ejus, quas cogitavit super terram Chaldæorum : Nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.

Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.

46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.

A voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit