48 Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ; capta est Cariathaim ; confusa est fortis, et tremuit.
Ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit.
2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon ; cogitaverunt malum. Venite, et disperdamus eam de gente ; ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
Non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius.
3 Vox clamoris de Oronaim ; vastitas, et contritio magna.
Vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna.
4 Contrita est Moab ; annuntiate clamorem parvulis ejus.
Contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius.
5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu ; quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt ;
Per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.
6 Fugite, salvate animas vestras ; et eritis quasi myricæ in deserto.
Fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto.
7 Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, tu quoque capieris ; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus, et principes ejus simul.
Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul.
8 Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur ; et peribunt valles, et dissipabuntur campestria ; quoniam dixit Dominus :
Et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus.
9 Date florem Moab, quia florens egredietur ; et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.
Date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles.
10 Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter ; et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.
11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis ; nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.
Fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus.
12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus ; et mittam ei ordinatores, et stratores laguncularum, et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.
Propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlident.
13 Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.
Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam.
14 Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?
Quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum.
15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt ; et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex : Dominus exercituum nomen ejus.
Vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei.
16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.
Prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis.
17 Consolamini eum omnes, qui estis in circuitu eju,: et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?
Consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus.
18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon ; quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.
Descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas.
19 In via sta, et prospice habitatio Aroer ; interroga fugientem ; et ei, qui evasit, dic : Quid accidit ?
In via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit.
20 Confusus est Moab, quoniam victus est ; ululate, et clamate, annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab.
Confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab.
21 Et judicium venit ad terram campestrem ; super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,
Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefath.
22 Et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,
Et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim.
23 Et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,
Et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon.
24 Et super Carioth, et super Bosra ; et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe, et quæ prope sunt.
Et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt.
25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
Abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus.
26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est ; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse ;
Inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse.
27 Fuit enim in derisum tibi Israel ; quasi inter fures reperisses eum ; propter verba ergo tua, quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.
Fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris.
28 Relinquite civitates, et habitate in petra habitatores Moab ; et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
Relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde ; sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
Audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius.
30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus ; et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.
Ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere.
31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes.
Ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes.
32 De planctu Jazer plorabo tibi vinea Sabama ; propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt ; super messem tuam, et vindemiam tuam prædo irruit.
De planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit.
33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo, et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli ; nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
Ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit.
34 De clamore Hesebon usque Eleale, et Jasa, dederunt vocem suam ; a Segor usque ad Oronaim vitula conternante ; aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.
De clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae erunt.
35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.
Et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius.
36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit : et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum ; quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
Propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt.
37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit ; in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium.
Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium.
38 Super omnia tecta Moab, et in plateis ejus omnis planctus ; quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus.
39 Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
Quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo.
40 Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
Haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab.
41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt ; et erit cor fortium Moab in die illa, sicut cor mulieris parturientis.
Capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis.
42 Et cessabit Moab esse populus ; quoniam contra Dominum gloriatus est.
Et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est.
43 Pavor, et fovea, et laqueus super te o habitator Moab, dicit Dominus.
Pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus.
44 Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam ; et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo ; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
Qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus.
45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes ; quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon, et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
In umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus.
46 Væ tibi Moab, periisti popule Chamos ; quia comprehensi sunt filii tui, et filiæ tuæ in captivitatem.
Vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem.
47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.
Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.