46 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes ;
Quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes.
2 Ad Ægyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.
Ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda.
3 Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.
Praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum.
4 Jungite equos, et ascendite, equites ; state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
Iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis.
5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum cæsos ; fugerunt conciti, nec respexerunt ; terror undique, ait Dominus.
Quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus.
6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : Ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.
Non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt.
7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit ; et veluti fluviorum, intumescunt gurgites ejus ?
Quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius.
8 Ægyptus, fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram ; perdam civitatem, et habitatores ejus.
Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius.
9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes, et jacientes sagittas.
Ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et iacientes sagittas.
10 Dies autem ille Domini Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis ; devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum ; victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten.
11 Ascende in Galaad, et tolle resinam virgo filia Ægypti ; frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.
Ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi.
12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram ; quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.
Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt.
13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Ægypti :
Verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Aegypti.
14 Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis, dicite : Sta, et præpara te ; quia devorabit gladius ea, quæ per circuitum tuum sunt.
Adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit gladius ea quae per circuitum tuum sunt.
15 Quare computruit fortis tuus ? non stetit ; quoniam Dominus subvertit eum.
Quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum.
16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum ; et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.
Multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae.
17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti, tumultum adduxit tempus.
Vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum adduxit tempus.
18 Vivo ego (inquit rex, Dominus exercituum nomen ejus) quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.
Vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet.
19 Vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Ægypti ; quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.
Vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis.
20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus ; stimulator ab aquilone veniet ei.
Vitula eligans atque formonsa Aegyptus stimulator ab aquilone veniet ei.
21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus, quasi vituli saginati versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt ; quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.
Mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum.
22 Vox ejus quasi æris sonabit ; quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei, quasi cædentes ligna.
Vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes.
23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.
Succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus.
24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populo aquilonis.
Confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis.
25 Dixit Dominus exercituum Deus Israel : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos, qui confidunt in eo.
Dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo.
26 Et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus ; et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
Et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus.
27 Et tu ne timeas serve meus Jacob, et ne paveas Israel ; quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ ; et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur ; et non erit qui exterreat eum.
Et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum.
28 Et tu noli timere serve meus Jacob, ait Dominus ; quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas ejeci te ; te vero non consumam, sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.
Et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.